- OBSTETRIX
- OBSTETRIXan ab obstando, quod obsistat dolori, vel foetui, ne in humum effundatur, an ab opem ferendo: quam natationem secutus Donatus Opstetricem scribit; quô modô et in veteri Inscr. legimus, Sex. Pompeius. Sex. L. daphnis. Gram. Chloe. Pompeiae. Appi. Opst.Item, Astia. Dunamis. Opst. integrâ voce, Sallustia. Q. L. Imeria. Opstetrix, apud Gruterum Inscr. Antiqq. p. 636. ante cunas infantis gerebat curam, eôdem honore cum Medicis, si probata esset. Haec principio, an praegnans esset Matrona, aestimabat, aliarum quoque mulierum concurrente iudiciô. In puermerii articulo Matris vice exitum procurans recte suscrptum infantem fasciis involvit: Educit enim obstetrix, educat Nutrix, No nius Marcellus de Propr. Serm. c. 5. Eiusdem ope detractus pileus naturalis, brutis communis, qui Causidicisvendebatur, antiquâ superstitione, teste ael. Lampridiô Diadumeno, c. 4. Solent deinde pueri pileô insigniri naturali, quod Obstetrices rapiunt et Advocatis credulis vendunt, siquidem Causidici hôc iuvari dicuntur. Medicinam porro nato Matrique faciebat, et ad loturam manus conferebat: nec ignotum hoc maribus munus. Si falsum supposuisset partum, lege tenebatur: Natum vero infantem in humum deponebat nudum, Varro, de Vita Pop. Rom. l. 2. apud Marcellum c. 2. Natus, si erat vitalis ac sublatus ab Obstetrice, statuebatur in terra, ut auspicaretur rectus esse Coniugalibus Diis, Pilumno et Picumno in aedibus lectus sternebatur: Quem postea Pater a terra levans, hôc ritu, foetum pro suo agnoscebat. Duravit Obstetricis necessitas ad quintum diem, quum muneribus donata et lotis manibus Nutrici in fantem committebat: Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. Iustinianus Imperator Ministerium hoc taxavit solidis 60. leg. 3. Cod. comm. de Legat. apud Pignorium Comm. de Servis. In Republ. Atheniensi, cum veteri lege cautum esset, Ne quis servus, neve qua femina, artem Medicam disceret, sicque Obstetricibus destitutae Mulieres verecundiâ interirent non raro, ut refert Hyginus Fabul. 274. Agnodice quaedam Virgo, Medicinae discendae cupida, demptis capillis habituque virili, se Hierophilo cuidam tradidit in disciplinam, arteque perceptâ, laborantibus opem tulit. A quo tempore videntes Medici, se ad feminas non admitti, Agnodicem coram Areopagitis accusârunt, a quibus cum, sexu patefactô, damnanda esset, Principes feminae ad Iudicium convenientes, non modo intercessione suâ Agnodicen liberârunt, verum etiam effecerunt, ut Legi sufficeretur altera, quâ ingenuis feminis Artem Medicam discendi facultas dabatur. Secundum quam apud Terentium in palliate e Menandro Andria, Actu 3. sc. 2. v. 1. Lesbia Obstetrix, quid facto opus sit, imperat:Adhuc Archillis quae adsolent, quaeque oportetSigna esse ad salutem, omnia huic inesse video.Nunc primum fac istaec ut lavet: post deindeQuod iussit ei dare bibere, et quantum imperavi,Date.Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 3. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.